monumenta.ch > Ambrosius > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 3, 20
Cavendum ergo ne et ibi quaestionem vocis corporalis videamur ingerere. Incorporeus est Deus: vocem utique incorporeus corporalem non habet. Si vox corporalis non est in Patre, nec Filius verbum est corporale. Si corpus in Patre non est, nec tempus in Patre est. Si tempus in Patre non est, utique nec in Verbo est. Quod si nullum principii tempus in Verbo, nec numerus utique, nec gradus Verbi est. Quia si numerus in Verbo, ergo multa verba. Si multa verba, multi et filii. Sed unum Verbum est, quod et gradum excludit et numerum: unum secundum naturam.