monumenta.ch > Ambrosius > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 2, 13
Caveamus igitur ne quis nos a cubiculo regis aeterni, et a secreto matris Ecclesiae separare conetur, ad quod illa anima in Canticis canticorum Verbum Dei se introduxisse significat . Caveamus ne a sinu Patris, et quodam utero paterno, arcanaeque naturae substantiam unigeniti Filii separemus, verbisque his quibus veritas susceptae incarnationis astruitur, divinae generationi praeiudicia inferre meditemur; ne et nostrum alicui dicatur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti; quiesce; hoc est: Si nesciamus quae propria sunt divinitatis aeternae incarnationisque distinguere; si creatorem cum suis operibus conferamus: si auctorem temporum dicamus coepisse post tempora. Neque enim potest fieri ut per quem sunt omnia, sit unus ex omnibus.