monumenta.ch > Ambrosius > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 2, 12
Adversus omnes igitur haereses ista sententia est, quae fraterno nomine, non fraterne Ecclesiam persequuntur. Siquidem sub optione nominis christiani et quadam nuncupativa fidei germanitate parricidalibus gladiis nos cupiunt vulnerare; quia conversio nostra ad eos est, et dominantur nobis in saeculo peccatores. Peccator enim dominatur in saeculo, iustus in Dei regno.