monumenta.ch > Ambrosius > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 2, 10
Novato quoque et Donato et omnibus qui scindere corpus Ecclesiae gestierunt, viritim dicitur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Ecclesiae enim sacrificium est, quod offertur Deo, ad quam Paulus dixit: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei exhibere corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem . Male ergo sacrificium diviserunt, Ecclesiae membra lacerando.