monumenta.ch > Ambrosius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 2, 9
Similiter quoque eiusdem sententiae auctoritate damnantur, qui divinitatem sancti Spiritus negaverunt. Alii enim quidam vel Arianorum Iudaei, vel Ariani sunt Iudaeorum; quia sicut illi Filium a Patre, ita et isti Spiritum a Deo Patre et Filio Dei separant.