monumenta.ch > Ambrosius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 2, 7
Si offerat Eunomianus, qui ex impietatis Arianae fonte progrediens, redundanti perfidiae suae labitur coeno, generationem Christi, quae super omnia est, assereus ex Philosophiae traditionibus colligendam: cum utique alia creaturarum sit ratio, alia secretorum potentia divinorum; et ipsi dicitur: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti: quiesce.