Cod. Sang. 621, S. 352

[Ekkehart IV., Hymnenkritik]

352a Alma christi quando fides[1] . Igne flagrans floruit . non est cognatum . nihil enim ignitum umquam floriet . sed magis candet . splendet . rutilat . micat siue tale aliquid . quod sibi cognatum latina facundia uocat. Lege Quintilianum.[2] G

[Ekkehart IV., De lege Dictamen ornandi] [1]

352b Ymmoni fratri . post abbati Ekk[2] . De lege Dictamen ornandi G
(1) Dictamen[a] uerbis assuesce polîre superbis[b].
Quae sibi cognata pare fonteque[c] sint generata.
Pro binis geminos . Pro pulchris pone serenos.
Pro pulchris laetos . Pro laetis . corde quietos.
(5) Pro iusto[d] gemma . Pro nobile sit tibi stemma.
Da uiti gemmas . Botros sibi dicito mammas.[3]
Fluctus da segeti . Portum[e] similato quieti.
Remigio alarum uolet Iccarus aera sudum[f].
Qui pulcher uisus locus effice sit paradysus;[g]
(10) Delitiis plenus locus appelletur amaenus.
Sic etiam prata . siluae . pomeria . strata.
Ortus et híc . riuo[h] propior . fonti quoque uiuo;[i]
Uerbaque cognata[j] sociabis et ante locata.
Teutonicos mores caueas[4] . noua nullaque ponas.
(15) Donati[5] puras semper memorare figuras.
Rem pulchram uisam non semper dic speciosam.
Sit sale conditum quicquid dicendo cupitum.
Florida uernabunt[k] . fabris arte polita micabunt.
Pulchra quidem mulier formosa sit et speciosa.
(20) Aurum sit purum . sit mundum . sit rubicundum.
His quoque germana tamen haud poterunt fore uana.
Quaerenti[l] uerba florum splendore superba.
Si teneant puram non degeneremque figuram.
Sit cibus et potus noster saturatio totus.
(25) Simplex est prorsus . sed currit commode Versus.
Sit fomes uitae[m] cibus hic nectarque cupitae.
Iste figuratus . facundior[n] et mage gratus.
Simplicitas[o] pura . generosior[p] ergo figura.
Neutra spernenda propriisque locis retinenda.
(30) Arte loqui imbutos imitare sapore locutos.
Ore[q] disertorum rape tu quodcumque decorum.
Ad exemplum[r]
Cor geminum fratris . ualeas . flos splendide matris;[s]
Tecum in floretis liceat mihi ludere laetis.[t] [6]
Quae cruce reclusus uernans fundit paradysus.
(35) Sydera promeritum . precor . helysioque[u] potitum
Te spes atque fides solident . quae maior et his est.[7]
Sic tibi per trinum sit pax . sit uita per unum.
Cum quo ridebis[v] . specie sine quando uidebis.[8]
Ipsum perfecte . trahe me tecum prece[w] macte.
(40) Quem nimis[x] optamus . facie simul ut uideamus.
Item amplius ad exemplum.[y]
Nemo quidem[z] fari neque corde queat memorari.
Nullus et[a] auditus fuerit uisusque potitus.[9]
Qualia dux apium[b] floreta sit ipse daturus.
Quae tunc in cellis noua cogent nectara mellis.[10]
(45) Aut spretis ceris bambizabunt[c] [11] sibi caelis.
Illuc scandamus . Ibi poblite mella legamus.
Quae legit examen ducis et saturabimur . Amen.