Cod. Sang. 621, S. 1 = Inhaltsangabe

Vorsatzblatt und Computatio anni cccclii (S. 1-4b)

[Inhaltsangabe und Kommentar von Jodocus Metzler und Ildefons von Arx bezüglich der Schreiberhände und Einträge im Cod. Sang. 621; Architekturskizze (Griffelskizze) am linken Rand] [1]

001 Pauli Orosy Presbyteri Historia. Cum Annotationibus Nostri patris Notkeri, quantum quidem ego colligere possim ex scriptura ultimae paginae adiecta, qui ut temporis vel certe alicuius nebulonis iniuria ita est abolita ut integre legi non possit. Ubi ex eadem scriptura nota vetustatem huius Exemplaris, quae manu est beatissimi Notkeri qui circa saeculum 900 floruit et ad initium 10mi mortuus est tritum[a] fuit.[2]
Haec mihi gratiam lectoris placuit adycere F. Jodoco Metzler Bibliothecario 1600
Tres manus diversas nota in hoc codice. Primam saeculi noni, qua textus Orosii scriptus est, alteram paulo recentiorem, qua nigro atramento notae interlineares additae sunt, tertiam Eckehardi IV, qui subpallido atramento Iussu Magistri sui Notkeri labeonis[b] multa inter lineas, et in marginibus adiecit notamina, in primis pagina 351 de Correctione huius Codicis, pagina 352 versus de ornatu dictionis ad Jmmonem et pag. 354 S. Notkeri cum Augiensibus ob Moroch fungum responsum. His adnumerari potest quarta manus, ut videtur S. Notkeri pagina 321, quam Eckehardus IV ibidem hisce verbis adnotat:has duas lineas amandas domnus Notkerus scripsit, vivat anima eius in domino.“
Ildefons v. Arx