Orosius, V
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 24
1  Anno ab urbe condita DCLXXVIIII Lucullo et Cassio consulibus gladiatores septuaginta et quattuor Capuae a ludo Cn. Lentuli diffugerunt: qui continuo ducibus Crixo et Oenomao Gallis et Spartaco Thrace Vesuvium montem occupaverunt; unde erumpentes Clodii praetoris, qui eos obsidione cinxerat, castra expugnarunt, ipsoque in fugam acto cuncta in praedam averterunt. 2  inde per Consentiam et Metapontum circumducti, ingentia brevi agmina collegerunt. nam Crixo decem milium multitudo, Spartaco autem triplex tunc numerus fuisse refertur. Oenomaus enim iam in superiore bello fuerat occisus. 3  itaque cum caedibus incendiis rapinis stuprisque omnia miscerent, in exsequiis captivae matronae, quae se dolore violati pudoris necaverat, munus gladiatorium ex quadringentis captivis scilicet qui spectandi fuerant spectaturi, utpote lanistae gladiatorum potius quam militum principes, ediderunt. 4  deinde consules Gellius et Lentulus adversum eos cum exercitu missi, quorum Gellius Crixum acerrime pugnantem proelio oppressit, Lentulus a Spartaco superatus aufugit. post etiam conlatis frustra ambo consules copiis, accepta gravi clade, fugerunt. dehinc C. Cassium proconsulem idem Spartacus oppressum bello interfecit. 5  itaque exterrita civitate non minore propemodum metu, quam sub Hannibale circa portas fremente trepidaverat, senatus Crassum cum legionibus consulum novoque supplemento militum misit. 6  is mox ut fugitivorum pugnam iniit, sex milia eorum interfecit, nongentos vero cepit. inde priusquam ipsum Spartacum ad caput Silari fluminis castra metantem bello adgrederetur, Gallos auxiliatores eius Germanosque superavit, e quibus XXX milia hominum cum ipsis ducibus occidit. 7  novissime ipsum Spartacum disposita acie congressum maximasque cum eo fugitivorum copias perculit. nam sexaginta milia eorum caesa, sex milia capta referuntur, tria milia civium Romanorum recepta sunt. 8  ceteri, qui ex hoc bello lapsi oberrabant, per conplures duces frequenti indagine attriti sunt. 9  At ego iterum ac saepius repeto: num quidnam et hic conparatione aliqua egent tempora ? quis rogo audire non horreat non dicam bella talia, sed vel nomina tanta bellorum, externa, servilia, socialia, civilia, fugitivorum ? 10  quae ne sic saltem sese, ut commoti maris fluctus quamvis molibus magnis sequuntur, sed undique diversis causis vocabulis formis malisque excitata coacervataque concurrunt. 11  ut e proximo repetam et infame illud servile praeteream, Iugurthinum bellum nondum adhuc ab Africo perdetonuerat, iam Cimbricum a circio fulminabat. 12  de Cimbricis illis nubibus adhuc foedi vastique torrentes effusi sanguinis agebantur, iam socialis belli nebulas in magna continuo malorum nubila coituras misera exhalabat Italia. 13  adhuc vero post infinitam crebramque Italici belli tempestatem discurri tuto per Italiam minime poterat, ita omnes absque illis periculosissimis inimicarum urbium voraginibus dissoluta ac lubrica pace titubabant; 14  iam sibi Marianum atque Cinnanum Roma parturiebat excidium, aliudque e diverso oriens atque aquilo, hoc est Mithridaticum, minabatur, quod quidem Mithridaticum a superioribus coeptum porro in ulteriora porrigitur. 15  de Mariana face rogus Syllanae cladis accensus est, de isto rogo funestissimo Syllani et civilis belli per plurimas terrarum partes ardentes sudes sparsi sunt multaque incendia ex uno fomite diffuderunt. 16  nam Lepidus et Scipio in Italia, Brutus in Gallia, Domitius Cinnae gener in Africa, Carbo in Cossura et Sicilia, Perpenna in Liguria et post cum Sertorio in Hispania, omniumque atrocissimus Sertorius in eadem Hispania haec tunc civilia, vel quo alio dicenda sunt nomine, bella excitantes, de uno multa, de magno magna fecerunt; 17  absque illis tribus vastissimis bellis, quae tunc externa vocabantur, hoc est Pamphylico Macedonico atque Delmatico, dissimulato etiam magno illo Mithridatico longe omnium [diuturno] infestissimo ac formidulosissimo; 18  deinde, adhuc Hispaniensi Sertoriano nondum finito immo adhuc ipso vivente Sertorio, hoc fugitivorum et, ut verius dicam, gladiatoricium bellum inhorruit, iam non spectandum paucis sed ubique metuendum. 19  quod quia fugitivorum bellum dicitur, nemini vile habeatur ex nomine: saepe in eo singuli et aliquando simul cum agminibus frustra iunctis ambo consules victi sunt plurimique nobiles trucidati; ipsi autem fugitivi plus quam centum milia fuere qui caesi sunt. 20  ex quo admonemus ut ipsa se consoletur Italia de vexatione externorum praesentium per recordationem praeteritorum ex se atque in se et ipsam se inconparabiliter crudelius dilacerantum suorum. 21  Quamobrem huic nunc quinto volumini iam finem fecerim ut bella civilia externis ubique permixta, vel quae dicta sunt vel etiam quae sequuntur, quia sic sibi serie temporum et malis sequacibus cohaeserunt libri saltem termino separentur.

Zurück