Orosius, V
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 1
1  Scio aliquantos post haec deinceps permoveri posse, quod victoriae Romanae multarum gentium et civitatum strage crebrescunt. quamquam, si diligenter appendant, plus damni invenient accidisse quam commodi. neque enim parvi pendenda sunt tot bella servilia, socialia, civilia, fugitivorum, nullorum utique fructuum et magnarum tamen miseriarum. 2  sed coniveo, ut quemadmodum volunt ita fuisse videatur; unde arbitror esse dicturos: ecquid his temporibus beatius, quibus continui triumphi, celebres victoriae, divites praedae, nobiles pompae, magni ante currum reges et longo ordine victae gentes agebantur? 3  quibus breviter respondebitur et ipsos de temporibus solere causari et nos pro isdem temporibus instituisse sermonem, quae tempora non uni tantum urbi adtributa sed orbi universo constat esse communia. ecce quam feliciter Roma vincit tam infeliciter quidquid extra Romam est vincitur. 4  quanti igitur pendenda est gutta haec laboriosae felicitatis, cui adscribitur unius urbis beatitudo in tanta mole infelicitatis, per quam agitur totius orbis eversio? aut si ideo felicia putantur, quia unius civitatis opes auctae sunt, cur non potius infelicissima iudicentur, quibus miserabili vastatione multarum ac bene institutarum gentium potentissima regna ceciderunt? 5  An forte aliud tunc Carthagini videbatur, cum post annos centum viginti, quibus modo bellorum clades modo pacis condiciones perhorrescens, nunc rebelli intentione nunc supplici bellis pacem, pace bella mutabat, novissime miseris civibus passim se in ignem ultima desperatione iacientibus unus rogus tota civitas fuit? cui etiam nunc, situ parvae, moenibus destitutae, pars miseriarum est audire quid fuerit. 6  edat Hispania sententiam suam: cum per annos ducentos ubique agros suos sanguine suo rigabat inportunumque hostem ultro ostiatim inquietantem nec repellere poterat nec sustinere, cum se suis diversis urbibus ac locis, fracti caede bellorum, obsidionum fame exinaniti, interfectis coniugibus ac liberis suis ob remedia miseriarum concursu misero ac mutua caede iugulabant, - quid tunc de suis temporibus sentiebat? 7  ipsa postremo dicat Italia: cur per annos quadringentos Romanis utique suis contradixit obstitit repugnavit, si eorum felicitas sua infelicitas non erat Romanosque fieri rerum dominos bonis communibus non obstabat? 8  non requiro de innumeris diversarum gentium populis diu ante liberis, tunc bello victis, patria abductis, pretio venditis, servitute dispersis, quid tunc sibi maluerint, quid de Romanis opinati sint, quid de temporibus iudicarint. 9  omitto de regibus magnarum opum, magnarum virium, magnae gloriae, diu potentissimis, aliquando captis, serviliter catenatis, sub iugum missis, ante currum actis, in carcere trucidatis: quorum tam stultum est exquirere sententiam, quam durum non dolere miseriam. 10  Nos, nos inquam ipsos vitaeque nostrae electionem, cui adquievimus, consulamus. maiores nostri bella gesserunt, bellis fatigati pacem petentes tributa obtulerunt: tributum pretium pacis est. 11  nos tributa dependimus, ne bella patiamur, ac per hoc in portu, ad quem illi tandem pro evadendis malorum tempestatibus confugerunt, nos consistimus et manemus. igitur nostra tempora viderim utrum felicia; certe feliciora illis ducimus, qui quod illi ultime delegerunt nos continue possidemus. 12  inquietudo enim bellorum, qua illi attriti sunt, nobis ignota est. in otio autem, quod illi post imperium Caesaris nativitatemque Christi tenuiter gustaverunt, nos nascimur et senescimus; quod illis erat debita pensio servitutis nobis est libera conlatio defensionis, 13  tantumque interest inter praeterita praesentiaque tempora, ut quod Roma in usum luxuriae suae ferro extorquebat a nostris, nunc in usum communis reipublicae conferat ipsa nobiscum. aut si ab aliquo dicitur tolerabiliores parentibus nostris Romanos hostes fuisse, quam nobis Gothos esse, audiat et intellegat, quanto aliter quam circa se ipsum agitur sibi esse videatur. 14  Olim cum bella toto orbe fervebant, quaeque provincia suis regibus suis legibus suisque moribus utebatur, nec erat societas adfectionum, ubi dissidebat diversitas potestatum; postremo solutas et barbaras gentes quid tandem ad societatem adduceret, quas diversis sacrorum ritibus institutas etiam religio separabat? 15  si quis igitur tunc acerbitate malorum victus patriam cum hoste deseruit, quem tandem ignotum locum ignotus adiit? quam gentem generaliter hostem hostis oravit? cui se congressu primo credidit, non societate nominis invitatus, non communione iuris adductus, non religionis unitate securus ? 16  an parum exempli dederunt Busiris in Aegypto peregrinorum infeliciter incurrentium impiissimus immolator, crudelissima circa advenas Dianae Tauricae litora sed magis sacra crudelia, Thracia cum Polymestore suo usque ad propinquos hospites scelerata? et ne antiquitatibus videar immorari, testis est Roma de Pompeio interfecto, testis Aegyptus de interfectore Ptolemaeo.

Zurück