Orosius, III
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 1
1  Anno ab urbe condita CCCLXIIII, quem annum sicut gravissimum propter ignotam sibi captivitatem Roma persensit ita magnificum propter insolitam pacem Graecia habuit, eo siquidem tempore, quo Galli Romam captam incensamque tenuerunt ac vendiderunt, Artaxerxes rex Persarum discedere ab armis et quiescere in pace universam Graeciam per legatos praecepit, denuntians contradictorem pacis bello inpetendum. 2  quem ita iubentem potuissent utique Graeci tam constanter contemnere, quam fortiter saepe vicerunt, nisi porrectam undecumque occasionem, quam avide desideraverant, tam libenter hausissent - 3  ostenderunt enim, quam aegre et misere illa eatenus gesserint, quae tam facile indigna etiam condicione posuerunt: nam quid tam indignum liberis et fortibus viris, quam longe remoti, saepe victi, adhuc hostis et deinde minitantis imperio arma deponere pacique servire? - si non in ipso tantum adnuntiatae pacis sono per corda cunctorum aegra belli tabuisset intentio et post diuturnas laborum vigilias oscitantes ac stupefactos quies inopina laxasset, priusquam ipsam quietem voluntas pacta conponeret. 4  unde autem tanta fatigatio omnium per totam Graeciam populorum corda corporaque oppresserit, quae efferos animos ignoto adquiescere otio tam facile persuasit, quam brevissime ostendam. 5  Lacedaemonii, utpote homines et Graeci homines, quo plura habebant, eo ampliora cupientes, postquam Atheniensium potiti sunt, universam Asiam spe dominationis hauserunt. 6  itaque toto orienti bellum moventes Hircyliden ducem in hanc militiam legunt. qui cum sibi adversus duos potentissimos Artaxerxis Persarum regis praefectos Farnabazum et Tissafernen pugnandum videret, proviso ad tempus consilio, ut pondus geminae congressionis eluderet, unum denuntiato bello adpetit, alterum pacta pace suspendit. 7  Farnabazus Tissafernen apud Artaxerxen, communem tunc regem, defert ut proditorem, praesertim qui cum hoste belli tempore de foederis condicione pepigisset; hortaturque regem, ut in locum eius Cononem Atheniensem virum, qui tunc forte apud Cyprum exulabat, ducem navali bello constituat. acceptis igitur quingentis argenti talentis Conon per Farnabazum evocatur classique praeficitur. 8  quibus conpertis Lacedaemonii et ipsi auxilia navalis belli a rege Aegypti Hercynione per legatos petunt, a quo centum instructas triremes et sescenta milia modium frumenti acceperunt; a sociis etiam undique magna contraxere subsidia. 9  cui militiae consensu omnium Agesilaum ducem decreverunt, virum pede claudum, sed qui in difficillimo rerum statu mallent sibi regem claudicare quam regnum. raro umquam ita pares omni industria duces in unum coiere bellum, qui acerbissimis invicem proeliis fatigati et multo sanguine obliti velut invicti ab alterutro recesserunt. 10  igitur Conon accepto iterum per se ipsum a Rege Magno stipendio reversus ad classem invadit hostiles agros, turres castella ceteraque praesidia expugnat et veluti effusa tempestas quacumque incubuit cuncta prosternit. 11  Lacedaemonii vero domesticis malis circumventi externis inhiare desistunt abiciuntque spem dominationis inminente periculo servitutis; Agesilaum, quem cum exercitu in Asiam miserant, ad subsidium patriae revocant. 12  interea Pisander, dux apud Spartam per Agesilaum regem relictus, maximam munitissimamque tunc classem instruxerat, motus aemulatione virtutis Agesilai, ut, illo pedestrem expeditionem agitante, ipse quoque navali discursu oram maritimam pervagaretur. 13  Conon vero suscepto negotio duplicem curam inpendebat debens sociis sollicitudinem, patriae fidem, ut huic exhiberet naturam, illis praeberet industriam: in hoc propensior civibus, quod quieti libertatique eorum alieni sanguinis discrimen inpenderet et pugnaret adversus insolentissimos hostes periculo regis, praemio patriae. 14  conserunt itaque navale certamen Persae Conone, Spartani Pisandro duce; milites remiges ipsique ductores uno pariter in mutuam caedem ardore rapiuntur. 15  magnitudinem atque atrocitatem belli istius inclinatus ex hoc semper in posterum Lacedaemoniorum status prodit: namque ex illo fluere ac sublapsa retro referri Spartanorum spes visa, donec adsurgendo aegre ac misere recidendo confecta et potestate careret et nomine. 16  Atheniensibus vero haec eadem pugna initium recuperandae potentiae sicut Lacedaemoniis amittendae fuit. primi igitur Thebani, auxilio Atheniensium fulti, superiore clade saucios ac trepidos adgrediuntur, multa animati fiducia propter virtutem atque industriam Epaminondae ducis sui, cum quo sibi facile obtinere posse imperium totius Graeciae videbantur. 17  fit itaque terrestre proelium, Thebanis minimo negotio vincentibus. vincitur enim etiam hoc conflictu Lysander et occiditur; Pausanias quoque dux alter Lacedaemoniorum insimulatus proditionis in exilium truditur; 18  Thebani autem victoria potiti, collecta universi exercitus manu, Spartam contendunt, putantes se vacuam praesidio civitatem nullo intraturos negotio, cuius iam omnes paene copias cum ipso rege delessent atque ab omnibus sociis destitutos viderent. 19  Lacedaemonii periculo civitatis inpulsi habito inexercitati militis qualicumque dilectu obviam hosti procedunt. sed victis semel adversum victores obsistendi nec virtus nec animus erat. 20  cum igitur caedes tantum unius paene partis ageretur, repente rex Agesilaus arcessitus ex Asia inprovisus bello supervenit; Thebanos iam successu duplicis victoriae laetiores segnioresque adgreditur nec difficile superat, maxime cum adhuc apud ipsum paene integrae vires haberentur. ipse tamen Agesilaus graviter vulneratur. 21  at vero Athenienses cum conperissent insperata Lacedaemonios victoria sublevatos, pristinae servitutis, de qua tunc respirare vix coeperant, trepidi metu exercitum contrahunt eumque Boeotiis in auxilium adiungunt, commissum Iphicrati duci, qui adulescens admodum, vixdum annos viginti natus, infirmitatem aetatis maturitate animi muniebat. 22  Conon quoque, vir quidem Atheniensis, dux autem Persici exercitus, audito Agesilai reditu ad populandos Lacedaemoniorum agros revertitur. ita Spartani, strepitu circumsonantium undique hostium clausi atque exterriti, ultima propemodum desperatione tabuerunt. 23  sed Conon postquam vasta hostilis soli populatione satiatus est, Athenas pergit, in maximo gaudio civium ipse tristis, quippe cum videret urbem populo quondam cultuque ornatissimam, nunc miserabili ruinarum ac desolationis squalore confectam. 24  itaque magnum pietatis miserationisque monumentum in reparatione eius operatus est. namque eam a Lacedaemoniis exinanitam Lacedaemoniorum praedis replevit, Persis incendentibus concrematam Persis aedificantibus reformavit. 25  interea Artaxerxes rex Persarum, sicut principio dictum est, universis Graeciae populis per legatos, ut ab armis discederent et paci adquiescerent, imperavit: non quia misericorditer fessis consuleret, sed ne se in Aegypto bellis occupato aliqua in regnum suum temptaretur inruptio.

Zurück