Orosius, III
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Praefatio
1  Et superiore iam libro contestatus sum et nunc necessarie repeto secundum praeceptum tuum de anteactis conflictationibus saeculi: nec omnia nec per omnia posse quae gesta et sicut gesta sunt explicari, quoniam magna atque innumera copiosissime et a plurimis scripta sunt, scriptores autem etsi non easdem causas, easdem tamen res habuere propositas, quippe cum illi bella, nos bellorum miserias evolvamus. 2  praeterea ex hac ipsa de qua queror abundantia angustia oritur mihi et concludit me sollicitudo nodosior. si enim aliqua studio brevitatis omitto, putabuntur aut mihi nunc defuisse aut in illo tunc tempore non fuisse; si vero significare cuncta nec exprimere studens conpendiosa brevitate succingo, obscura faciam et ita apud plerosque erunt dicta, ut nec dicta videantur: 3  maxime cum e contrario nos vim rerum, non imaginem commendare curemus; brevitas autem atque obscuritas, immo ut est semper obscura brevitas, etsi cognoscendi imaginem praefert, aufert tamen intellegendi vigorem. sed ego cum utrumque vitandum sciam, utrumque faciam ut quocumque modo alterutra temperentur, si nec multa praetermissa nec multum constricta videantur.

Zurück