1,21,18
|Seite 67| quamquam |Seite 68| inter illius temporis homines atque istius hoc interest, quod illi aequo animo haec intoleranda tolerabant, quia in his nati vel enutriti erant et meliora non noverant: isti autem, perpetuo in vita sua tranquillitatum et deliciarum sereno adsuefacti, ad omne vel modicum obductae sollicitudinis nubilum commoventur.