Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 35
1  Anno ab urbe condita MCXXXVIII Theodosius quadragesimus primus interfecto per Maximum Gratiano imperium Romani orbis obtinuit mansitque in eo annis undecim, cum iam in orientis partibus sex annis Gratiano vivente regnasset. 2  itaque iustis necessariisque causis ad bellum civile permotus, cum e duobus Augustis fratribus et ultionem unius interfecti sanguis exigeret et restitutionem miseria alterius exulantis oraret, posuit in Deo spem suam seseque adversus Maximum tyrannum sola fide maior - nam longe minor universa apparatus bellici conparatione - proripuit. 3  Aquileiae tunc Maximus victoriae suae spectator insederat. Andragathius comes eius summam belli administrabat: qui cum largissimis militum copiis ipsamque magnarum copiarum fortitudinem praecellente consilio omnes incredibiliter Alpium ac fluminum aditus communisset, ineffabili iudicio Dei, dum navali expeditione incautum hostem praevenire et obruere parat, sponte eadem quae obstruxerat claustra deseruit. 4  ita Theodosius nemine sentiente, ut non dicam repugnante, vacuas transmisit Alpes atque Aquileiam inprovisus adveniens hostem illum magnum, Maximum, trucem et ab inmanissimis quoque Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis exigentem, sine dolo et sine controversia clausit cepit occidit. 5  Valentinianus recepto Italiae potitus imperio est. Andragathius comes cognita Maximi nece praecipitem sese e navi in undas dedit ac suffocatus est. Theodosius incruentam victoriam Deo procurante suscepit. 6  Ecce regibus et temporibus Christianis qualiter bella civilia, cum vitari nequeunt, transiguntur. ad victoriam perventum est, inrupta est civitas, correptus tyrannus. et hoc parum est. ecce parte alia victus hostilis exercitus atque ipso tyranno truculentior comes tyranni ad mortem coactus, tantae dissolutae elusaeque insidiae, tanti apparatus exinaniti sunt: 7  et tamen nullus dolos struxit, nullus aciem disposuit, postremo nullus, si dici licet, gladium de vagina extulit. formidulosissimum bellum sine sanguine usque ad victoriam et in victoria duorum morte confectum est. 8  et, ne hoc quisquam casu factum putet, quo magis potentia Dei, qua et dispensantur et iudicantur universa, propalato sui testimonio declarata obstrepentium mentes vel ad confusionem vel ad fidem cogat, dico rem et ignotam omnibus et omnibus notam: 9  post hoc bellum, quo Maximus interfectus est, multa utique, sicut omnes recognoscimus, Theodosium filiumque eius Honorium usque ad nunc et externa bella et civilia consecuta sunt, et tamen omnia paene usque in hodiernum diem et quidem cum fructu simplicis sanctaeque victoriae vel nullo vel minimo sanguine quieverunt. 10  Igitur Valentinianus iunior regno restitutus extincto Maximo eiusque filio Victore, quem imperatorem Gallis Maximus reliquerat, ipse in Galliam transiit: ubi cum tranquilla republica in pace ageret, apud Viennam dolo Arbogastis comitis sui, ut ferunt, strangulatus atque, ut voluntariam sibi conscivisse mortem putaretur, laqueo suspensus est. 11  mortuo Valentiniano Augusto Arbogastes Eugenium tyrannum mox creare ausus est legitque hominem, cui titulum imperatoris inponeret; ipse acturus imperium vir barbarus, animo consilio manu audacia potentiaque nimius, contraxit undique innumeras invictasque copias, vel Romanorum praesidiis vel auxiliis barbarorum alibi potestate alibi cognatione subnixus. 12  historiam notam etiam oculis plurimorum, quam melius qui spectavere noverunt, dilatari verbis non opus est. potentia Dei non fiducia hominis victorem semper extitisse Theodosium, Arbogastes iste praecipuum in utroque documentum est, qui et tunc, cum Theodosio paruit, tantis instructum praesidiis Maximum ipse minimus cepit et nunc, cum adversus eundem Theodosium collectis Gallorum Francorumque viribus exundavit, nixus etiam praecipuo culto idolorum, magna tamen facilitate succubuit. 13  Eugenius atque Arbogastes instructas acies campis expedierant, arta Alpium latera atque inevitabiles transitus praemissis callide insidiis occuparant, etiamsi numero ac viribus inpares forent, sola tamen belli dispositione victores. 14  at vero Theodosius in summis Alpibus constitutus expers cibi ac somni, sciens quod destitutus suis, nesciens quod clausus alienis, Dominum Christum solus solum, qui posset omnia, corpore humi fusus, mente caelo fixus orabat. 15  dehinc postquam insomnem noctem precum continuatione transegit et testes propemodum quas in pretium praesidii caelestis adpenderat lacrimarum lacunas reliquit, fiducialiter arma corripuit solus, sciens se esse non solum. signo crucis signum proelio dedit ac se in bellum, etiamsi nemo sequeretur, victor futurus, inmisit. 16  prima salutis via extitit Arbitio, hostilium partium comes: qui cum ignarum imperatorem circumpositis excepisset insidiis, conversus ad reverentiam praesentis Augusti, non solum periculo liberavit verum etiam instruxit auxilio. 17  at ubi ad contigua miscendae pugnae spatia perventum est, continuo magnus ille et ineffabilis turbo ventorum in ora hostium ruit. ferebantur per aera spicula missa nostrorum atque ultra mensuram humani iactus per magnum inane portata nusquam propemodum cadere, priusquam inpingerent, sinebantur. 18  porro autem turbo continuus ora pectoraque hostium nunc inlisis graviter scutis everberabat, nunc inpressis pertinaciter obstructa claudebat, nunc avulsis violenter destituta nudabat, nunc oppositis iugiter in terga trudebat; tela etiam, quae ipsi vehementer intorserant, excepta venti impetu supinato ac retrorsum coacta ipsos infeliciter configebant. 19  prospexit sibi humanae conscientiae pavor, nam continuo sese parva suorum manu fusa victori Theodosio hostilis prostravit exercitus; Eugenius captus atque interfectus est; Arbogastes sua se manu perculit. ita et hic duorum sanguine bellum civile restinctum est, absque illis decem milibus Gothorum, quos praemissos a Theodosio Arbogastes delesse funditus fertur: quos utique perdidisse lucrum et vinci vincere fuit. 20  non insulto obtrectatoribus nostris. unum aliquod ab initio urbis conditae bellum proferant tam pia necessitate susceptum, tam divina felicitate confectum, tam clementi benignitate sopitum, ubi nec pugna gravem caedem nec victoria cruentam exegerit ultionem, et fortasse concedam, ut non haec fidei Christiani ducis concessa videantur; 21  quamvis ego hoc testimonio non laborem, quando unus ex ipsis, poeta quidem eximius sed paganus pervicacissimus, huiusmodi versibus et Deo et homini testimonium tulit, quibus ait:

O nimium dilecte Deo! tibi militat aether,
Et coniurati veniunt ad classica venti.

22  Ita caelitus iudicatum est inter partem etiam sine praesidio hominum de solo Deo humiliter sperantem et partem adrogantissime de viribus suis et de idolis praesumentem. 23  Theodosius autem conposita tranquillataque republica apud Mediolanium constitutus diem obiit.