Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 7
Edition: J.-P. Migne PL24-26, 1845

Caput XXIIIAPPARAT MIGNE EINBLENDEN

1Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt, et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt. Ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum (sive, ut in LXX continetur, Ibi ceciderunt ubera earum, et ibi devirginatae sunt). Nomina earum, Oolla maior (sive senior), et Ooliba soror eius. Et habui eas (sive factae sunt mihi), et pepererunt filios et filias. Et nomina earum, Samaria Oolla, et Ierusalem Ooliba.
2 Fornicata est igitur Oolla super me, et insanivit (sive abiit) ad amatores suos in Assyrios, qui appropinquabant ei, vestitos hyacinthinis, principes et magistratus, iuvenes cupidinis (sive electos) universos equites ascensores equorum.
3 Et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos, et in omnibus super quos insanivit in immunditiis (sive adinventionibus) eorum polluta est. Insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto, non reliquit. Nam et illi dormierant cum ea in adolescentia eius, et illi confregerant ubera pubertatis eius (sive et ipsi devirginaverant eam): et effuderunt fornicationem suam super eam. Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidinem. Ipsi discooperuerunt ignominiam eius: filios et filias illius tulerunt; et ipsam occiderunt gladio. Et factae sunt famosae mulieres (sive facta est in sermone mulierum); et iudicia (sive ultiones) fecerunt in ea. Duodecim tribus Israel quae fuerunt iunctae in Aegypto, postea esse divisas in duas et decem tribus, appellatasque Iudam et Israel, Regum et Paralipomenon Scriptura testatur.
4 Iudae regnavit de stirpe David, Roboam filius Solomonis in Ierusalem, ubi erat templum et sacerdotes, et magna pars tribus Levi. Decem autem tribubus in Samaria Ieroboam filius Nabat de tribu Ephraim et Ioseph; quarum Samaria nunc appellatur Oolla, quod in lingua nostra sonat tabernaculum: Ierusalem vero Ooliba, hoc est, tabernaculum meum in ea. Siquidem et in decem tribubus erat tabernaculum non Dei, sed idolorum.
5 Aureos enim Ieroboam, ut populum averteret a cultu Dei, vitulos collocarat in Dan et Bethel. Dicamus ergo de singulis. Duae istae mulieres, Samaria et Ierusalem, filiae fuerunt matris unius de Israel stirpe generatae, et fornicatae sunt in Aegypto in adolescentia sua. Neque enim accepissent Legem eductae de Aegypto in monte Sina, prohibentem eas venerari idola, nisi in Aegypto fuissent Aegyptia portenta veneratae.
6 Potest autem mater ambarum esse Chethaea, de qua supra legimus: Pater vester Amorrhaeus, et mater vestra Chethaea. Sed et quando dicitur: Unusquisque abominationes Aegypti auferat ab oculis suis, hoc significat, quod in Aegypto Israel idolis servierit, et ibi ceciderint, sive fracta sint ubera virginitatis eius; maiorque Samaria dicitur et senior, vel propter multitudinem decem tribuum, vel quia post mortem Moysi de Ephraim tribu, Iesus filius Nave populo praefuit: unde et Ieroboam, qui scidit eas, a domo David fuisse legimus. Et habuit eas Deus, sive factae sunt eius, quando ingemuerunt ab operibus Aegypti, luto prius et lateri servientes. Quae postea illi filios et filias, vel in solitudine, vel in repromissionis terra genuerunt.
7 Primumque fornicata est Oolla, id est, Samaria, super Deum, quando insanivit in Assyrios, qui vestiti eius hyacinthinis, et non quoslibet de populo, sed duces et magistratus, nec aetate confectos, sed iuvenes omnes, equites electos, quorum secuta est idola, et a quibus contra iussionem Dei postulavit auxilium.
8 Qui venerunt et polluerunt eam, ut quidquid in adolescentia fecerat in Aegypto, non relinqueret. Nam et Aegyptii concubuerant cum ea in adolescentia eius, quorum simulacra venerata est; ibique devirginata, et confracta sunt ubera illius: et tanta fuit fornicationis abundantia, ut non fornicati cum ea, sed fornicationem suam super illam effudisse dicantur.
9 Propterea tradita est ipsis amatoribus suis, Phul et Theglathphalassar, et Salmanasar, in quorum insanivit libidinem, et ipsi discooperuerunt ignominiam eius, τροπολογικῶς, quasi mulieris meretricisI;. Revelatio autem urbis, captivitas est, qui filios et filias earum duxere captivas, et ipsam gladio trucidarunt, ita ut in omnium mulierum exemplum iugulata sit; et in malam partem cunctarum sermone celebretur.
10 Qui iudicia et ultiones fecerunt in ea, ut nihil in illa salutis relinquerent; sed usque hodie decem tribus captivae teneantur in montibus et in urbibus Medorum, ad quas translatae sunt. Iuxta anagogen in Osee propheta quid significet Ioseph, Ephraim, Samaria, Iezrael, et Israel, et quomodo contrariae sint domui David, et Ierusalem, quae significat Ecclesiam, plenius disseruimus. De quibus et septuagesimus septimus psalmus sonat: Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, conversi sunt retrorsum in die belli. Et iterum: Repulit tabernaculum Ioseph, et elegit tribum Iuda. Elegit enim Deus domum confessionis Ecclesiam, et repulit tabernaculum Ioseph, quod interpretatur augmentum. Qui, praetermissa Lege Dei, aureos culturae suae vitulos addiderunt: et appellantur Oolla, id est, tabernaculum, non Dei, sed erroris et daemonum.
11 Et soror maior ac senior, propter multitudinem et captivitatem ab Assyriis fornicata est contra Deum, quia dereliquit fidei veritatem, et insanivit in haereticorum principes amatores suos, qui vestiti erant hyacinthinis, excelsa illi et coelestia promittentes; et ascensores, de quibus dictum est: Hi in curribus, et in equis, electos filios Assyriorum et duces ac magistratus, qui scientiam sibi et eloquentiam repromittunt. Hoc autem propterea fecit, quod easdem fornicationes quas habuerat in Aegypto, id est, antequam crederet, et adhuc in saeculo versabatur, etiam in haeresi exercuit. Et devirginata est a viris Assyriis qui in malitia perseverant, sive ultoribus.
12 Adversarius enim noster diabolus, ipse est inimicus et ultor. Illi confregerunt ubera Samariae; et virginitatem eius quam habuerat in Ecclesia, perdiderunt. Propterea tradita est amatoribus suis, iuxta Apostolum qui scribit: Tradidi eos Satanae, ut discant non blasphemare. Et: Tradidi eos in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. Illi discooperuerunt ignominiam miserae Samariae, et omnem illius ostenderunt turpitudinem, filiosque et filias, qui de illa generati sunt, scientia praeditos, et simplices atque imperitos duxere captivos, et ipsam interfecerunt gladio spiritali: totiusque mundi in malam partem sermone celebrantur, et fiunt famosae inter cuncta saeculi dogmata, ut in exemplum omnium feminarum turpitudo illius puniatur.
13Quod cum vidisset soror eius Ooliba, plusquam illa insanivit libidine: et fornicationem suam super fornicationem sororis suae ad filios Assyriorum praebuit impudenter: ducibus ac magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia (sive pretiosa); equitibus, qui vectabantur equis, et adolescentibus, forma cunctis egregia.
14 Et vidi quod polluta esset via una ambarum, et auxit fornicationes suas. Cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus, et accinctos baltheis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum: forma ducum omnium (sive tristatarum omnium) similitudine filiorum Babylonis, terraeque Chaldaeorum in qua orti sunt: et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam.
15 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum (sive divertentium), polluerunt eam stupris suis, et polluta est in eis, et saturata est (sive recessit) anima eius ab illis. Denudavitque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut recessit anima mea a sorore eius.
16 Multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dierum adolescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti. Et insanivit libidine super concubitu eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum: et sicut fluxus equorum, fluxus eorum (sive verenda equorum, verenda eorum). Et visitasti scelus adolescentiae tuae: quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt mammae pubertatis tuae. Iuxta litteram facilis interpretatio est, quod videns Ooliba, id est, Ierusalem, in qua erat Dei tabernaculum, plagas sororis, non est exemplo commonita, ut retraheret ab errore pedem suum; sed auxit germanae fornicationem.
17 Illa enim semel et foris idola fabricata est in Dan et Bethel: ista autem crebro in excelsis, et in templo Dei adoravit statuam Baal, et cum Assyriis fornicata est. Idolum autem Baal, sive Bel, et (ut apertius dicam) Belis, Assyriorum religio est, consecrata a Nino Belis filio in honorem patris. Et fornicationem suam Assyriis praebuit impudenter, ducibus et magistratibus, qui induti erant veste varia, et multicolori, equitibus et adolescentibus forma cunctis egregia: ita ut ambarum sororum una fieret fornicatio.
18 In eo autem auxit Ierusalem fornicationes suas, quod videns in parietibus imagines Chaldaeorum, insanivit libidine, et forma eorum vestituque decepta, misit ad eos nuntios, auxilium postulans: qui venerunt, et polluerunt eam. Et quia voluptas non est perpetua, sed cito affert satietatem: polluta et saturata in eos, recessit ab eorum foedere.
19 Unde et ego cernens turpitudines et fornicationes omnibus publicatas, recessi ab ea, ut quae sororis scelera vicerat, poenarum quoque sororem magnitudine superaret. Quae tantae procacitatis fuit, ut cunctos errores adolescentiae suae in graviori iam aetate committeret: et Aegyptia vitia, in Chaldaeorum quoque libidine sectaretur. Insanivit enim quondam in concubitu Aegyptiorum, quorum carnes sunt ad similitudinem asinorum, et tam largus seminum fluxus, sive verenda tam grandia, ut equorum superent deformitatem.
20 Nec cessavit scelus adolescentiae eius: immo reversa est postquam facta est mihi, ut et in eremo et in terra repromissionis superaret antiquam libidinem, in qua devirginata est, et fracta sunt ubera eius, et omnis decor periit virginitatis. Porro secundum tropologiam, difficilis intelligentia, quomodo Ecclesia haereticam vincat libidinem, nisi forte possimus hoc dicere, quod servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulabit multis: et quod haeretici foris nefanda committant, et extra arcam Noe naufragio pereant: Ecclesiastici autem si veram fidem sequentes, Assyria atque Chaldaea imitentur vitia, et discolores sequantur imagines peccatorum, maioribus digni sint cruciatibus. An non mittimus nuntios ad Chaldaeos, qui interpretantur quasi daemones, quando pandimus eis, atque praebemus eis frangenda in pectore ubera, ubi mentis hospitium est, et saturati voluptatibus, ab aliis transimus ad alias; et non tam fornicationem, quam meretricum numerum desideramus, et ad tantam venimus rabiem, ut post multa tempora Dominicae servitutis revertamur ad Aegyptum, et ea faciamus, quae in saeculo fecimus, antequam nomen fidei acciperemus?
21Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu: Filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque et principes, omnes filios Assyriorum, iuvenes forma egregia, duces et magistratus, universos principes principum, et nominatos ascensores equorum.
22 Et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum: lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique. Et dabo eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis, et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore. Nasum tuum et aures tuas praecident, et quae remanserint, gladio concident.
23 Ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni, et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae. Et requiescere facient scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Aegypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius. LXX: Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo amatores tuos contra te, a quibus recessit anima tua, et adducam eos adversum te per circuitum filios Babylonis, et omnes Chaldaeos φακοὺθ et συὲ et κοὺθ, et omnes filios Assyriorum cum eis, iuvenes, electos, duces, et magistratus, omnes tristatas, et nominatos equitantes in equis.
24 Cuncti venient super te ab Aquilone, currus et rotae, cum multitudine populorum, clypei et peltae, et mittent custodiam super te in circuitu. Et dabo ante faciem eorum iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis, et dabo zelum meum in te, et facient tecum in ira furoris. Nasum tuum et aures tuas auferent, et reliquos tuos gladio deiicient. Ipsi filios tuos et filias tuas tollent, et residuos tuos devorabit ignis, et denudabunt te vestimento tuo, et assument vasa gloriationis tuae, et avertent impietates tuas a te, et fornicationem tuam de terra Aegypti, et non elevabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius. Quia Aegyptiarum carnium recordata es, et imitata turpitudinem gentis immundae, quae omnium bestiarum simulacra veneratur: propterea adducam contra te amatores tuos, quorum satiata complexu, recessisti ab eorum foedere: ut quantus prius amor fuerat, in tanta odia vertereris. Filios, inquam, Babylonis, omnesque Chaldaeos, nobiles, tyrannos et principes; pro quibus in Hebraico habetur, PHACUD et SUE et CUE, quas multigentes Orientales intelligunt, cum huiuscemodi nomina, nec in Regum volumine, nec in Paralipomenon, neque in Ieremia quidem, qui describunt captivitatem Ierusalem, aut in aliquo loco Scripturae sanctae inveniamus.
25 Nec mirum, si Septuaginta ipsa Hebraica posuerunt nomina, cum Symmachus quoque et Theodotio in eadem verba consentiant. Omnes, inquit, Assyrios, equites, et iuvenes, forma egregia, duces et magistratus, sive tristatas, quos nos principes principum interpretati sumus. De quibus et in Exodo legimus. Electos ascensores tristatas (τριστάτας), pro quibus Latina simplicitas, ternos statores transtulit. Tristatae autem nomen est apud Graecos, secundi gradus post regiam dignitatem. De quibus scriptum est: Verumtamen ad tres primos non pervenit, qui principes equitum peditumque erant et tributorum: quos nos magistratus utriusque militiae, et praefectos annonarii tituli nominamus.
26 Omnes, inquit, in curribus et in equis, lorica armati, galea et clypeo, obsederunt te per circuitum, et dabo eis iudicium, ut quos reliqueras, et quorum irritum feceras pactum, ab his iudiceris: et iudicabunt te iudiciis suis quasi adulteram. Et ponam, inquit, zelum meum in te, quem exercent tecum in furore. Zelus enim meus est inter hostes, fidei etiam non servatae.
27 Nasum, inquit, tuum et aures tuas praecident, quasi adulterae et deprehensae in stupro: ut deformata placere desistas. Quomodo enim in facie omnis pulchritudo oris in narium decore consistit, et in auribus, e quibus in feminis uniones et margaritae dependent: ita dignitas regis et iudicum, quae in ore auribusque signatur, eorum gladio praecidetur. Ipsi filios tuos et filias tuas capient.
28 Tuos, inquit, et tuas, non meos et meas, quia de adulterio generati sunt, et caetera vorabuntur incendio. Et denudabunt, inquit, et vestimentis tuis, quibus te ornaveram, et vasis gloriae tuae, quae tibi ad caeremonias templi aurea argenteaque concesseram, de quibus scriptum est: Ego dedi eis aurum et argentum, et ipsi fecerunt ea Baal. Haec autem omnia faciam, ut perdita pulchritudine et vultu venefico deturpato, quiescat aliquando scelus tuum, et fornicatio quam didicisti et exercuisti in Aegypto: ut postquam nasum auresque perdideris, nequaquam audeas oculos tuos levare ad Chaldaeos, et amatoribus pristinis ostendere foeditatem tuam: nec recorderis amplius Aegyptiorum libidinis, quorum magnitudine carnium delectabaris. Quae universa dicuntur sub translatione adulterae, et propter adulterium deturpatae: ut nequaquam ultra glorietur in decore suo; sed erubescat in foeditate, quam magnitudine meruit voluptatum. Quidquid de Ierusalem τροπικῶς dicitur, et ad animam referri potest, quae virtutibus, Dei iuncta complexui, postea adulteravit in vitia, et recessit ab eo, et patefactis universis sceleribus eius, denudata est atque turpata et ostensa omnibus, ut a scelere suo aliquanto desistat: nec glorietur in nominis dignitate, sed pro mali conscientia et recordatione Aegypti, oculos ultra ad coelum non audeat tollere.
29 Unde et nasus ei praeciditur, et aures amputantur, quia odorem bonae fragrantiae verterat in fetorem, et audierat iudicium sanguinis, quod non solum de odore et auditu, sed de visu quoque intelligimus, quo, quia male fuerant abusi, Samson et Sedecias privantur. Surdum quoque Deus et mutum fecit: ne lingua eorum pertranseat usque ad terram, et tactus omnis auferetur in his qui vitam penitus perdiderunt.
30 Et haec fient, ut igni cuncta purgentur, et pereat Aegypti fornicatio: nec ultra oculos suos ad mala possit attollere.
31Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum, quos odisti: in manus de quibus satiata est anima tua. Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam, et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum.
32 Scelus tuum, et fornicationes tuae fecerunt haec tibi: quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum. In via sororis tuae ambulasti: et dabo calicem eius in manu tua. Haec dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuae bibes profundum et latum. Eris in derisum et in subsannationem quae est capacissima: ebrietate et dolore repleberis, et calice moeroris et tristitiae, calice sororis tuae Samariae.
33 Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces, et fragmenta eius devorabis, et ubera tua lacerabis (sive ut LXX transtulerunt: festivitates et neomenias eius auferam); quia ego locutus sum, ait Dominus. Propterea haec dicit Dominus Deus. Quia oblita es mei, et proiecisti me post corpus tuum: tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas. Prodest Ierusalem inimicitias habere contra Assyrios atque Chaldaeos, et nequaquam Aegypti recordari; sed tradi eis in manus ad puniendum, qui illam oderant: quibus ante non traditur, nisi satiata fuerit de eis anima eius, ut postquam poenituerit veterum peccatorum, tunc purgetur suppliciis, et perdat omnes labores quos arte meretricia conquisivit: videatque nuditatem suam et ignominiam; et sciat quod haec universa non ei Dominus fecerit, sed fornicationes suae, quibus fornicata est per gentes quas supra enumeravit, ut earum coleret simulacra.
34 In viis, ait, sororis tuae Samariae ambulasti: propterea debes calicem illius bibere, cuius peccata sectata es. Calix autem, quod saepe accipitur pro poenis atque suppliciis, multa exempla sunt, e quibus illud est: Calix in manu Domini vini meri plenus mixto, et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen faex eius non est exinanita, bibent ex eo omnes peccatores terrae. Et in Isaia Calix ruinae, et poculum furoris dicitur. Et ad Ieremiam loquitur Deus: Accipe calicem vini meri de manu mea, et potabis omnes gentes, ad quas ego mittam te, et bibent, et voment, et insanient. Sicut enim quaedam dautur cathartica, ut noxius humor qui inest corporibus egeratur: sic et Dominus dat calicem tormentorum meracissimum, ut quidquid fellis amaritudinisque est, auferat a peccatoribus, et pristinae eos restituat sanitati.
35 Et ipse calix erit profundus et latus. Profundus, poenarum magnitudine: latus tempore captivitatis. Quando autem, ait, inebriata fueris et dolore comprehensa, et biberis calicem usque ad faeces, et intantum hauseris, ut fragmenta quoque ipsius calicis devores: tunc taedebit te fornicationis pristinae, et lacerabis ubera quae fracta fuerant in Aegypto, et quae amatoribus tuis subacta atque collisa sunt: sive omnes festivitates, et neomenias tuas auferam, ut pro solemnitate atque laetitia, aeternum planctum habeas et moerorem.
36 Quia igitur ista fecisti, et oblita es mei, et proiecisti me post corpus tuum, sive retrorsum. propter corporis vitia, vel post genitalia, quibus turpitudinis foeditas indicatur: propterea porta scelus et impietatem tuam, videlicet supplicia quae propter impietatem et scelera meruisti. Potest hoc quod dicitur: Et potabis usque ad faeces, et fragmenta eius devorabis, significanter intelligi super Ierusalem, quae calicem Samariae sororis suae bibit novissima, et quasi faeces tormentorum eius usque ad fundum epotavit.
37Et ait Dominus ad me dicens: Fili hominis, numquid iudicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera (vel iniquitates) earum: quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis (sive adinventionibus) suis fornicatae sunt: insuper et filios suos quos genuerant mihi, obtulerunt eis ad devorandum (sive transduxerunt) per ignem.
38 Sed et hoc fecerunt mihi, polluerunt sanctuarium meum in die illa: et sabbata mea profanaverunt. Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa, ut polluerunt illud, etiam haec fecerunt in medio domus meae. Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant.
39 Itaque ecce venerunt, quibus te lavisti (sive, cum venissent, statim lavabaris): et circumlivisti oculos tuos: et ornata es mundo muliebri. Sedisti in lectulo pulchro, et mensa ornata est ante te. Thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam, et vox multitudinis exsultantis erat in ea (sive et voce composita persultabat); Et in viris quidem multitudines hominum adducebantur, et veniebant de deserto (sive ebrii de deserto): posuerunt armillas in manibus suis, et coronas speciosissimas in capitibus suis.
40 Et dixi ei quae attrita est in adulterio: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec. Et ingressi sunt ad eam: quasi ad mulierem meretricem, sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam mulieres nefarias (sive ut facerent iniquitatem). Viri ergo iusti sunt: hi iudicabunt eas iudicio adulterarum, et iudicio offundentium sanguinem, quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum.
41 Haec enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam, et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios et filias earum interficient, et domos earum igni succendent, et auferam scelus (sive impietatem) de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus (vel impietatem) earum. Et dabunt scelus (sive impietatem) vestrum super vos: et peccata idolorum vestrorum portabitis, et scietis quia ego Dominus Deus. Ut saepe commonui, parva in quibus Septuaginta editio discrepat ab Hebraico, ex latere copulavi, lectoris fastidio providens.
42 Consequens autem erat, ut qui Samariae et Ierusalem adulteria separatim descripserat, pariter earum supplicia nuntiaret. Omnia autem dicuntur quasi ad adulteras, et facta anacephalaeosi, breviter earum scelera proponuntur: ut recte iuxta Legis imperium in adulteras lapidatio populi consequatur. Quia igitur adulterae sunt, iustam deprome sententiam.
43 Sunt enim moechatae in idolis, et sanguis in manibus earum, eorum videlicet quos idolis immolarunt: ut filios quos mihi genuerant, daemonibus consecrarent. Nec hoc fecerunt foris et in montibus, ac lucis, ut saepe facere consueverant; sed ad extremum polluerunt templum meum, ut statuam Baal in eo ponerent. Et sabbata mea profanaverunt: ut nec loci, nec temporis custodiretur apud eos religio.
44 Sed nec praesentibus tantum adulteriis contentae erant, neque suffecit eis, quod filios meos immolaverunt idolis suis vel daemonibus; sed peregrinis quoque voluptatibus lascivientes, Assyriorum atque Chaldaeorum simulacra veneratae sunt. Qui cum venissent, Ooliba Ierusalem, omnem adulterae habitum implesti super eos, ut lavares corpus, oculos stibio linires: ut assumeres cultum muliebrem, sederes in lectulo libidini praeparata, epulas proponeres, quibus fractas ad libidinem vires reparares amatorum tuorum; thymiama meum et unguentum quod mihi specialiter iusseram fieri, et exterminari animam illam de populo, quae in privatos usus hoc facere voluisset, tu offerres idolis; ut congregares frequentiam populorum, sive omni genere musicorum caneres: ut non solum visu, sed et auditu et odoratu, et cunctis sensibus placeres amatoribus tuis, qui venerunt ad te ebrii: non urbanae alicuius elegantiae, sed de deserto ac solitudine, rusticorum ac latronum habitum praeferentes.
45 Et in tantam exarsistis, o sorores pessimae, insaniam voluptatum, ut armillas vestras et discriminalia imponeretis manibus et capitibus amatorum vestrorum, sive vobis ipsis, ut plenae ornatu turparemini. Quamobrem dixi ei, vel Ierusalem, vel Samariae, vel utrique: Sic attrivistis frontem, ut nequaquam secreto polluamini, vel mariti, vel hominum vitetis aspectum; sed instar meretricum publice prostituamini, qui ingressi sunt ad vos, quasi ad meretrices, certatim vos polluere cupientes.
46 Tradam igitur vos ad puniendum his quibus ultro traditae estis ad deturpandum. Iusti enim viri sunt, in eo quod adulteram et parricidam, me iubente, discruciant. Haec enim dicit Dominus Deus: Monitu vocis tuae congrega ad eas, o propheta, multitudinem populorum, et primum diripiatur earum universa substantia; deinde lapidentur et confodiantur gladiis, et filii earum et filiae trucidentur, et domus ardeant.
47 Et haec omnia fient, ut auferatur de terra impietas; et discant omnes mulieres universaeque provinciae procul positae, poenis earum similia devitare: ut postquam receperitis quae meremini, et portaveritis scelera idolorum vestrorum: tunc cognoscatis quod ego sim Dominus. Haec autem omnia tropologice, et sub typo adulterarum dicta sunt contra Samariam et Ierusalem, quod Assyriis traditae atque Chaldaeis, ductae sint in captivitatem, et urbes earum incendio concremarint: interfecti sint populi, qui pro Deo daemonum simulacra venerati sunt.
48 Possunt haec et post adventum Christi intelligi, quod viri iusti de populis nationum ipsi Samaritanos et Iudaeos comparatione sui iudicent, et tradant eos ad devorandum, quibus Dominus dixerat: Relinquetur vobis domus vestra deserta. Et: Quando videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, scitote quia appropinquat desolatio eius. Usque hodie enim adulteratae sunt, et totius orbis lapidibus opprimuntur.
49 Quoniam miserunt nuntios ad eos qui erant procul, et dicere non poterant: Ego Deus appropinquans, et non Deus de longe, dicit Dominus: et praeparaverunt se amatoribus suis daemonibus: et omnem cultum atque ornatum quem a Deo acceperant naturali bono, verterunt in cultum daemonum, et opera sua decoremque, quem in armillis et diademate intelligimus, adulteris amatoribus praebuerunt, quorum poena gentibus timor est, immo his qui ex gentibus crediderunt, ne similia patiantur, si ea fecerint quae fecit Samaria et Ierusalem.
50 A quibus tunc auferentur impietates, cum receperint scelera sua, et velamen quod positum est ante vultum Moysi, abstulerint ab oculis suis, ut cognoscant quod ipse sit Dominus Iesus Christus, quem Dei Filium negaverunt.