Hieronymus, Epistulae, 2
Edition: J.-P. Migne PL22, 1845

30. AD PAULAM. CXVIII. APPARAT MIGNE EINBLENDEN
1 Nudius tertius, cum centesimum octavum decimum Psalmum tibi insinuare conarer, et dicerem, omnem moralem locum in eo esse comprehensum; et quomodo Philosophi solent disputationes suas in Physicam, Ethicam, Logicamque partiri, ita et eloquia divina aut de natura disputare, ut in Genesi, et in Ecclesiaste, aut de moribus, ut in Proverbiis, et in omnibus sparsim libris, aut de Logica, pro qua nostri Theoricen sibi vindicant, ut in Cantico canticorum, et in Evangeliis (licet Apostolus saepe proponat, assumat, confirmet atque concludat, quae proprie artis dialecticae sunt) studiosissime perquisisti, quid sibi velint Hebreae litterae, quae Psalmo, quem legebamus, videbantur insertae. 2 Respondi secundum ordinem litterarum eum esse compositum, quod videlicet ex prima littera, quae apud eos vocatur Aleph, octo versus inciperent. Rursus ex sequenti Beth totidem versus exordium sumerent: ac postea ex Gemel idem numerus compleretur: atque ita usque ad Thau, quae apud eos extrema littera est, Psalmum esse conscriptum: et ex singulis quibusque elementis secundum interpretationes eorum debere intelligi quae sequerentur. Identidem flagitasti, ut tibi interpretationes singularum edicerem litterarum. Dixi, fateor, verum quia propter barbariem linguae memoria labitur omne quod diximus, desideras Commentariolum fieri, ut si in aliquo forte titubaveris, oblivionem lectio consoletur. 3 Ac prius quam de singulis disseram, scire debes, quatuor Psalmos secundum ordinem Hebraeorum incipere elementorum centesimum decimum, et centesimum undecimum, et hunc de quo nunc scribimus, et centesimum quadragesimum quartum. Verum debes scire in prioribus Psalmis, singulis litteris singulos versiculos, qui trimetro iambico constant, esse subnexos. Inferiores vero tetrametro iambico constare, sicuti et Deuteronomii Canticum scriptum est. In centesimo decimo octavo Psalmo singulas litteras octoni versus sequuntur. In centesimo quadragesimo quarto singulis litteris singuli versus gemini deputantur. Sunt qui et alios hoc ordine putent incipere, sed falsa eorum opinio est. Habes et in Lamentationibus Ieremiae quatuor Alphabeta, e quibus duo prima quasi Saphico metro scripta sunt: quia tres versiculos qui sibi connexi sunt, et ab una tantum littera incipiunt Heroici comma concludit. Tertium vero Alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris, sed eisdem terni versus incipiunt. Quartum Alphabetum simile est primo, et secundo. Proverbia quoque Salomonis extremum claudit Alphabetum, quod tetrametro iambico supputatur, ab eo loco, in quo ait: Mulierem fortem quis inveniet. 4 Quomodo autem in his nostris litteris non potest quis ad legenda verba, texendaque procedere, nisi prius ab elementis coeperit: ita et in Scripturis divinis non valemus ea quae maiora sunt nosse, nisi Ethicae habuerimus exordium, secundum illud quod Propheta dicit: 'A mandatis tuis intellexi; quod videlicet post opera coeperit habere scientiam secretorum. Verum iam complendum est quod petisti, ut sensum uniuscuiusque elementi interpretatio annexa significet. 5 Aleph interpretatur doctrina. Beth, domus. Gemel, plenitudo. Deleth, tabularum. He, ista. Vau, et Zai, haec. Heth, vita. Tet, bonum. Iod, principium. Caph, manus. Lamed, disciplinae sive cordis. Mem, ex ipsis. Nun, sempiternum. Samech, adiutorium. Ain, fons sive oculus. Phe, os, ab ore, non ab osse dictum intellige, ne litterarum ambiguitate fallaris. Sade, iustitia. Coph, vocatio. Res, capitis. Sen, dentium. Thau, signa. 6 Post interpretationem elementorum intelligentiae ordo dicendus est Aleph, Beth, Gemel, Deleth, prima connexio est, doctrina, domus, plenitudo, tabularum; quod videlicet doctrina Ecclesiae, quae domus Dei est, in librorum reperiatur plenitudine divinorum. 7 Secunda connexio est, He, Vau, Zai, Heth, ista, et haec, vita. QUAE ENIM ALIA POTEST esse vita sine scientia Scripturarum, per quas etiam ipse Christus agnoscitur, qui est vita credentium? 8 Tertia connexio habet, Tet, Iod, bonum principium: quia quamvis nunc sciamus universa quae scripta sunt, tamen ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus: et nunc per speculum videmus in aenigmate. Cum autem meruerimus esse cum Christo. et similes Angelis fuerimus, tunc librorum doctrina cessabit, et tunc videbimus facie ad faciem bonum principium sicuti est. 9 Quarta connexio est, Caph, Lamed, manus, disciplinae, sive cordis. Manus intelliguntur in opere. cor et disciplina interpretantur in sensu: quia nihil facere possumus, nisi prius quae facienda sunt scierimus. 10 Quinta connexio est, Mem, Nun, Samech, ex ipsis, sempiternum, adiutorium. Hoc explanatione non indiget, sed omni luce manifestius est, ex Scripturis aeterna subsidia ministrari. 11 Sexta connexio habet, Ain, Phe, Sade, fons sive oculus, oris, iustitiae: secundum illud quod in tertio numero exposuimus. 12 Septima connexio est, quae et extrema, quod et in ipso quoque septenario numero sit mysticus intellectus, Coph, Res, Sen, Thau, vocatio, capitis, dentium, signa. Per dentes articulata vox promitur, et in his signis ad caput omnium, qui est Christus, pervenitur, per quem venitur ad regnum sempiternum. 13 Oro te, quid hoc sacratius sacramento? quid hac voluptate iucundius? Qui cibi, quae mella sunt dulciora, quam Dei scire prudentiam, et in abdita eius intrare, et sensum Creatoris inspicere, et sermones Domini Dei tui, qui ab huius mundi sapientibus deridentur, plenos discere sapientia spiritali? Habeant sibi caeteri, si velint, suas opes, gemma bibant, serico niteant, plausu populi delectentur; et per varias voluptates, divitias suas vincere nequeant. Nostrae divitiae sint, in lege Domini meditari die ac nocte, pulsare ianuam non patentem, panes Trinitatis accipere, et saeculi fluctus, Domino praeeunte, calcare. 14 Saluta Blaesillam, et Eustochium tirunculas nostras. Saluta Felicianam, vere carnis, et spiritus virginitate felicem. Saluta reliquum castitatis chorum, et domesticam tuam Ecclesiam, cui omnia, etiam quae tuta sunt, timeo; ne dormiente patrefamilias, inimicus homo zizania superseminet: quamvis etiam dicere audeant, Ego civitas firma, civitas quae non oppugnatur. Nullus, hostili obsidente exercitu, securus est. Nemo, ut beatus Cyprianus ait, satis tutus, periculo proximus. Exemplar Epistulae, si accipere voluerit φιλοπονοτάτη (Id est laboris studiosissima) nostra Marcella, tribuito. Et memento mei, obsecrans, ut Dominus noster Iesus Christus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter.